Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quidquid apud
lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat:
veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa qua eduntur, intervenientibus
turdis distinguebantur. Echini totam distractique sine ullis ossibus mulli
constraverant. Piget esse iam singula: coguntur in unum sapores. In cena
fit quod fieri debebat in ventre: expecto iam ut manducata ponantur.
Carsten Kelling 1996 (); letzte Änderung: 09. Dezember 1996 |